- CASPIAE Portae
- CASPIAE Portaevariae dicuntur; Quidam Amazones portis Caspiis egressas ad Alexandrum venisse in Hyrcaniam prodidêre: sed illae Caucasiae fuerunt, per quas transitus est et Iberia in Scythiam. Neronis quoque comminatio ad Caspins portas (ut inquit Plin. l. 6. c. 13.) ad eum transitum respiciebat. Verum Tarus mons tribus in locis interruptus, quas portis quibusdam pertransitur in Armeniam, in Ciliciam, et in Mediam. Sed illae tantum Caspiae portae appellantur, quae apud Medos sunt. Ptol. Plin. et Strabo. Per has transitus est ex Babylone et perside ad mare Caspium; Et hinc fortasse Caspiae dictae sunt, quod aliquae gentes vicinis insident montibus appellatae Caspiae. Iuga vero Caspia procul hinc absunt, et ad Armenios ulterioresque populos pertinent. Portae autem caspiae panduntur itinere manufactô milibus octo passunm longô: nam latitudo vix est plaustro permeabilis. Haec alibi Armeniae, alibi Caspiae, alibi Ciliciae vocantur, Plin. l. 5. c. 27. Caspia claustra dicuntur Lucano, l. 8. v. 222. itemque Valerio Flacco, l. 5. v. 124. Stat. l. 4. Silv. 4. v. 64.----- Metuendaque portaeLimina Caspiacae. -----Nonnullis Les Portes de Tefilis. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.